adiciuntque animos. Galea tum sumit aenavipereos dentes et aratos spargit in agros.Semina mollit humus valido praetincta veneno,et crescunt fiuntque sati nova corpora dentes.Utque hominis speciem materna sumit in alvoperque suos intus numeros componitur infans,nec nisi maturus communes exit in auras,sic ubi visceribus gravidae telluris imagoeffecta est hominis, feto consurgit in arvo,quodque magis mirum est, simul edita concutit arma.Quos ubi viderunt praeacutae cuspidis hastasin caput Haemonii iuvenis torquere parantes,demisere metu vultumque animumque Pelasgi.Ipsa quoque extimuit, quae tutum fecerat illum;utque peti vidit iuvenem tot ab hostibus unum,palluit et subito sine sanguine frigida sedit;neve parum valeant a se data gramina, carmenauxiliare canit secretasque advocat artes.Ille gravem medios silicem iaculatus in hostesa se depulsum Martem convertit in ipsos.Terrigenae pereunt per mutua vulnera fratrescivilique cadunt acie. Gratantur Achivivictoremque tenent avidisque amplexibus haerent.Tu quoque victorem complecti, barbara, velles:sed te, ne faceres, tenuit reverentia famae.Quod licet, adfectu tacito laetaris agisquecarminibus grates et dis auctoribus horum.Pervigilem superest herbis sopire draconem,qui crista linguisque tribus praesignis et uncisdentibus horrendus custos erat arboris aureae.Hunc postquam sparsit Lethaei gramine suciverbaque ter dixit placidos facientia somnos,quae mare turbatum, quae concita flumina sistunt,somnus in ignotos oculos sibi venit, et auroheros Aesonius potitur spolioque superbusmuneris auctorem secum, spolia altera, portansvictor Iolciacos tetigit cum coniuge portus.Haemoniae matres pro gnatis dona receptisgrandaevique ferunt patres congestaque flammatura liquefaciunt, inductaque cornibus aurum