Iamque fretum Minyae Pagasaea puppe secabant,perpetuaque trahens inopem sub nocte senectamPhineus visus erat, iuvenesque Aquilone creativirgineas volucres miseri senis ore fugarant,multaque perpessi claro sub Iasone tandemcontigerant rapidas limosi Phasidos undas.Dumque adeunt regem Phrixeaque vellera poscuntlexque datur Minyis magnorum horrenda laborum,concipit interea validos Aeetias igneset luctata diu, postquam ratione furoremvincere non poterat, “frustra Medea, repugnas:nescio quis deus obstat” ait; “mirumque, nisi hoc est,aut aliquid certe simile huic, quod amare vocatur.Nam cur iussa patris nimium mihi dura videntur?Sunt quoque dura nimis. Cur, quem modo denique vidi,ne pereat, timeo? quae tanti causa timoris?Excute virgineo conceptas pectore flammas,si potes, infelix! — Si possem, sanior essem.Sed trahit invitam nova vis, aliudque cupido,mens aliud suadet. Video meliora proboque,deteriora sequor. Quid in hospite, regia virgo,ureris et thalamos alieni concipis orbis?Haec quoque terra potest, quod ames, dare. Vivat an illeoccidat, in dis est. Vivat tamen! idque precarivel sine amore licet: quid enim commisit Iason?Quem, nisi crudelem, non tangat Iasonis aetaset genus et virtus? Quem non, ut cetera desint,ore movere potest? Certe mea pectora movit.At nisi opem tulero, taurorum adflabitur oreconcurretque suae segeti, tellure creatishostibus, aut avido dabitur fera praeda draconi.Hoc ego si patiar, tum me de tigride natam,tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor.Cur non et specto pereuntem oculosque videndoconscelero? Cur non tauros exhortor in illumterrigenasque feros insopitumque draconem?Di meliora velint. Quamquam non ista precanda,sed facienda mihi. — Prodamne ego regna parentis,atque ope nescio quis servabitur advena nostra,ut per me sospes sine me det lintea ventis