dilectaque diu caruit deus Orithyia,dum rogat et precibus mavult quam viribus uti.Ast ubi blanditiis agitur nihil, horridus ira,quae solita est illi nimiumque domestica vento,“et merito!” dixit: “quid enim mea tela reliqui,saevitiam et vires iramque animosque minaces,admovique preces, quarum me dedecet usus?Apta mihi vis est: vi tristia nubila pello,vi freta concutio nodosaque robora vertoinduroque nives et terras grandine pulso.Idem ego cum fratres caelo sum nactus aperto(nam mihi campus is est), tanto molimine luctor,ut medius nostris concursibus insonet aetherexsiliantque cavis elisi nubibus ignes.Idem ego cum subii convexa foramina terraesupposuique ferox imis mea terga cavernis,sollicito manes totumque tremoribus orbem.Hac ope debueram thalamos petiisse, socerquenon orandus erat, vi sed faciendus Erechtheus.”Haec Boreas aut his non inferiora locutusexcussit pennas: quarum iactatibus omnisadflata est tellus latumque perhorruit aequor.Pulvereamque trahens per summa cacumina pallamverrit humum pavidamque metu caligine tectusOrithyian amans fulvis amplectitur alis.Dum volat, arserunt agitati fortius ignes.Nec prius aerii cursus suppressit habenas,quam Ciconum tenuit populos et moenia raptor.Illic et gelidi coniunx Actaea tyranniet genetrix facta est, partus enixa gemellos,cetera qui matris, pennas genitoris haberent.Non tamen has una memorant cum corpore natas,barbaque dum rutilis aberat subnixa capillis,implumes Calaisque puer Zetesque fuerunt.Mox pariter pennae ritu coepere volucrumcingere utrumque latus, pariter flavescere malae.Ergo ubi concessit tempus puerile iuventae,vellera cum Minyis nitido radiantia villoper mare non notum prima petiere carina.