Nacta locum Procne sacrorum pignera demitoraque develat miserae pudibunda sororisamplexumque petit. Sed non attollere contrasustinet haec oculos, paelex sibi visa sororis,deiectoque in humum vultu iurare volentitestarique deos, per vim sibi dedecus illudillatum, pro voce manus fuit. Ardet et iramnon capit ipsa suam Procne; fletumque sororiscorripiens “non est lacrimis hoc” inquit “agendum,sed ferro, sed si quid habes, quod vincere ferrumpossit. In omne nefas ego me, germana, paravi.Aut ego, cum facibus regalia tecta cremabo,artificem mediis inmittam Terea flammis,aut linguam, aut oculos et quae tibi membra pudoremabstulerunt, ferro rapiam, aut per vulnera millesontem animam expellam. Magnum quodcumque paravi:quid sit, adhuc dubito.” Peragit dum talia Procne,ad matrem veniebat Itys. Quid possit, ab illoadmonita est: oculisque tuens inmitibus “a quames similis patri” dixit. Nec plura locutatriste parat facinus tacitaque exaestuat ira.Ut tamen accessit natus matrique salutemattulit et parvis adduxit colla lacertismixtaque blanditiis puerilibus oscula iunxit,mota quidem est genetrix infractaque constitit irainvitique oculi lacrimis maduere coactis:sed simul ex nimia mentem pietate labaresensit, ab hoc iterum est ad vultus versa sororisinque vicem spectans ambos “cur admovet” inquit“alter blanditias, rapta silet altera lingua?Quam vocat hic matrem, cur non vocat illa sororem?Cui sis nupta, vide, Pandione nata, marito.Degeneras: scelus est pietas in coniuge Tereo.”Nec mora, traxit Ityn, veluti Gangetica cervaelactentem fetum per silvas tigris opacas.Utque domus altae partem tenuere remotam,tendentemque manus et iam sua fata videntemet “mater, mater” clamantem et colla petentemense ferit Procne, lateri qua pectus adhaeret,nec vultum vertit. Satis illi ad fata vel unum