et iam cum lacrimis, ubi sit germana, rogantemincludit: fassusque nefas et virginem et unamvi superat frustra clamato saepe parente,saepe sorore sua, magnis super omnia divis.Illa tremit velut agna pavens, quae saucia caniore excussa lupi nondum sibi tuta videtur,utque columba suo madefactis sanguine plumishorret adhuc avidosque timet, quibus haeserat, ungues.Mox ubi mens rediit, passos laniata capillos,lugenti similis, caesis plangore lacertis,intendens palmas “o diris barbare factis,o crudelis” ait “nec te mandata parentiscum lacrimis movere piis nec cura sororisnec mea virginitas nec coniugialia iura!Omnia turbasti: paelex ego facta sororis,tu geminus coniunx, hostis mihi debita Procne.Quin animam hanc, ne quod facinus tibi, perfide, restet,eripis? atque utinam fecisses ante nefandosconcubitus vacuas habuissem criminis umbras.Si tamen haec superi cernunt, si numina divumsunt aliquid, si non perierunt omnia mecum,quandocumque mihi poenas dabis. Ipsa pudoreproiecto tua facta loquar. Si copia detur,in populos veniam; si silvis clausa tenebor,implebo silvas et conscia saxa movebo:audiet haec aether, et si deus ullus in illo est.”Talibus ira feri postquam commota tyranninec minor hac metus est, causa stimulatus utraquequo fuit accinctus, vagina liberat ensemarreptamque coma flexis post terga lacertisvincla pati cogit. Iugulum Philomela parabatspemque suae mortis viso conceperat ense:ille indignantem et nomen patris usque vocantemluctantemque loqui comprensam forcipe linguamabstulit ense fero. Radix micat ultima linguae,ipsa iacet terraeque tremens inmurmurat atrae;utque salire solet mutilatae cauda colubrae,palpitat et moriens dominae vestigia quaerit.Hoc quoque post facinus (vix ausim credere) fertursaepe sua lacerum repetisse libidine corpus.