Vincitur ambarum genitor prece. Gaudet agitqueilla patri grates et successisse duabusid putat infelix, quod erit lugubre duabus.Iam labor exiguus Phoebo restabat, equiquepulsabant pedibus spatium declivis Olympi:regales epulae mensis et Bacchus in auroponitur; hinc placido dantur sua corpora somno.At rex Odrysius, quamvis secessit, in illaaestuat, et, repetens faciem motusque manusque,qualia vult fingit quae nondum vidit, et ignesipse suos nutrit, cura removente soporem.Lux erat, et generi dextram complexus euntisPandion comitem lacrimis commendat obortis:“Hanc ego, care gener, quoniam pia causa coegitet voluere ambae, voluisti tu quoque, Tereu,do tibi, perque fidem cognataque pectora supplex,per superos oro, patrio ut tuearis amoreet mihi sollicitae lenimen dulce senectaequam primum (omnis erit nobis mora longa) remittas.Tu quoque quam primum (satis est procul esse sororem)si pietas ulla est, ad me, Philomela, redito.”Mandabat pariterque suae dabat oscula natae,et lacrimae mites inter mandata cadebant.Utque fide pignus dextras utriusque poposcitinter seque datas iunxit natamque nepotemqueabsentes pro se memori rogat ore salutent;supremumque vale pleno singultibus orevix dixit timuitque suae praesagia mentis.Ut semel imposita est pictae Philomela carinae,admotumque fretum remis tellusque repulsa est,“vicimus” exclamat, “mecum mea vota feruntur”exsultatque et vix animo sua gaudia differtbarbarus et nusquam lumen detorquet ab illa,non aliter, quam cum pedibus praedator obuncisdeposuit nido leporem Iovis ales in alto:nulla fuga est capto, spectat sua praemia raptor.Iamque iter effectum, iamque in sua litora fessispuppibus exierant, cum rex Pandione natamin stabula alta trahit, silvis obscura vetustis,atque ibi pallentem trepidamque et cuncta timentem