profecisse putes, eadem est sententia nobis.Cur non ipsa venit? cur haec certamina vitat?”Tum dea “venit” ait, formamque removit anilemPalladaque exhibuit. Venerantur numina nymphaeMygdonidesque nurus: sola est non territa virgo.Sed tamen erubuit, subitusque invita notavitora rubor rursusque evanuit, ut solet aerpurpureus fieri, cum primum aurora movetur,et breve post tempus candescere solis ab ortu.Perstat in incepto stolidaeque cupidine palmaein sua fata ruit: neque enim Iove nata recusat,nec monet ulterius, nec iam certamina differt.Haud mora, constituunt diversis partibus ambaeet gracili geminas intendunt stamine telas(tela iugo iuncta est, stamen secernit harundo);inseritur medium radiis subtemen acutis,quod digiti expediunt, atque inter stamina ductumpercusso paviunt insecti pectine dentes.Utraque festinant cinctaeque ad pectora vestesbracchia docta movent, studio fallente laborem.Illic et Tyrium quae purpura sensit aenumtexitur et tenues parvi discriminis umbrae,qualis ab imbre solet percussis solibus arcusinficere ingenti longum curvamine caelum:in quo diversi niteant cum mille colores,transitus ipse tamen spectantia lumina fallit;usque adeo quod tangit idem est, tamen ultima distant.Illic et lentum filis inmittitur aurumet vetus in tela deducitur argumentum.Cecropia Pallas scopulum Mavortis in arcepingit et antiquam de terrae nomine litem.Bis sex caelestes medio Iove sedibus altisaugusta gravitate sedent. Sua quemque deoruminscribit facies: Iovis est regalis imago.Stare deum pelagi longoque ferire tridenteaspera saxa facit, medioque e vulnere saxiexsiluisse fretum, quo pignore vindicet urbem;at sibi dat clipeum, dat acutae cuspidis hastam,dat galeam capiti, defenditur aegide pectus,percussamque sua simulat de cuspide terram