Nec satis est, ipsos etiam pedibusque manuqueturbavere lacus imoque e gurgite mollemhuc illuc limum saltu movere maligno.Distulit ira sitim: neque enim iam filia Coeisupplicat indignis nec dicere sustinet ultraverba minora dea, tollensque ad sidera palmas“aeternum stagno” dixit “vivatis in isto.”Eveniunt optata deae: iuvat esse sub undiset modo tota cava submergere membra palude,nunc proferre caput, summo modo gurgite nare,saepe super ripam stagni consistere, saepein gelidos resilire lacus. Sed nunc quoque turpeslitibus exercent linguas pulsoque pudore,quamvis sint sub aqua, sub aqua maledicere temptant.Vox quoque iam rauca est, inflataque colla tumescunt,ipsaque dilatant patulos convicia rictus.Terga caput tangunt, colla intercepta videntur,spina viret, venter, pars maxima corporis, albet,limosoque novae saliunt in gurgite ranae.””Sic ubi nescio quis Lycia de gente virorumrettulit exitium, satyri reminiscitur alter,quem Tritoniaca Latous harundine victumadfecit poena. “Quid me mihi detrahis?” inquit:“a piget a non est” clamabat “tibia tanti.”Clamanti cutis est summos direpta per artus,nec quicquam nisi vulnus erat; cruor undique manat,detectique patent nervi, trepidaeque sine ullapelle micant venae; salientia viscera posseset perlucentes numerare in pectore fibras.Illum ruricolae, silvarum numina, fauniet satyri fratres et tunc quoque carus Olympuset nymphae flerunt, et quisquis montibus illislanigerosque greges armentaque bucera pavit.Fertilis inmaduit madefactaque terra caducasconcepit lacrimas ac venis perbibit imis;quas ubi fecit aquam, vacuas emisit in auras.Inde petens rapidum ripis declivibus aequorMarsya nomen habet, Phrygiae liquidissimus amnis.Talibus extemplo redit ad praesentia dictisvulgus et exstinctum cum stirpe Amphiona luget.