pascere” ait “satiaque meo tua pectora luctu:efferor. Exsulta victrixque inimica triumpha.Cur autem victrix? miserae mihi plura supersunt,quam tibi felici: post tot quoque funera vinco.”Dixerat, et sonuit contento nervus ab arcu.Qui praeter Nioben unam conterruit omnes:illa malo est audax. Stabant cum vestibus atrisante toros fratrum demisso crine sorores.E quibus una trahens haerentia viscere telaimposito fratri moribunda relanguit ore:altera solari miseram conata parentemconticuit subito duplicataque vulnere tota est.Haec frustra fugiens collabitur, illa sororiinmoritur, latet haec, illam trepidare videres.Sexque datis leto diversaque vulnera passisultima restabat. Quam toto corpore mater,tota veste tegens “unam minimamque relinquede multis minimam posco” clamavit “et unam.”Dumque rogat, pro qua rogat, occidit. Orba reseditexanimes inter natos natasque virumque,deriguitque malis. Nullos movet aura capillos,in vultu color est sine sanguine, lumina maestisstant inmota genis, nihil est in imagine vivum.Ipsa quoque interius cum duro lingua palatocongelat, et venae desistunt posse moveri;nec flecti cervix nec bracchia reddere motusnec pes ire potest; intra quoque viscera saxum est.Flet tamen. Et validi circumdata turbine ventiin patriam rapta est. Ibi fixa cacumine montisliquitur, et lacrimas etiam nunc marmora manant.Tum vero cuncti manifestam numinis iramfemina virque timent cultuque impensius omnesmagna gemelliparae venerantur numina divae,utque fit, a facto propiore priora renarrant.E quibus unus ait: “Lyciae quoque fertilis agrisnon impune deam veteres sprevere coloni.Res obscura quidem est ignobilitate virorum,mira tamen. Vidi praesens stagnumque locumqueprodigio notum. Nam me iam grandior aevoimpatiensque viae genitor deducere lectos