transierant ad opus nitidae iuvenale palaestrae;et iam contulerant arto luctantia nexupectora pectoribus, cum tento concita nervo,sicut erant iuncti, traiecit utrumque sagitta.Ingemuere simul, simul incurvata doloremembra solo posuere, simul suprema iacenteslumina versarunt, animam simul exhalarunt.Adspicit Alphenor laniataque pectora plangensadvolat, ut gelidos complexibus adlevet artus,inque pio cadit officio: nam Delius illiintima fatifero rupit praecordia ferro.Quod simul eductum est, pars est pulmonis in hamiseruta cumque anima cruor est effusus in auras.At non intonsum simplex Damasichthona vulnusadficit. Ictus erat qua crus esse incipit et quamollia nervosus facit internodia poples.Dumque manu temptat trahere exitiabile telum,altera per iugulum pennis tenus acta sagitta est.Expulit hanc sanguis, seque eiaculatus in altumemicat et longe terebrata prosilit aura.Ultimus Ilioneus non profectura precandobracchia sustulerat, “di” que “o communiter omnes,”dixerat ignarus non omnes esse rogandos“parcite.” Motus erat, cum iam revocabile telumnon fuit, arquitenens. Minimo tamen occidit illevulnere, non alte percusso corde sagitta.Fama mali populique dolor lacrimaeque suorumtam subitae matrem certam fecere ruinae,mirantem potuisse, irascentemque, quod ausihoc essent superi, quod tantum iuris haberent.Nam pater Amphion ferro per pectus adactofinierat moriens pariter cum luce dolorem.Heu quantum haec Niobe Niobe distabat ab illa,quae modo Latois populum submoverat ariset mediam tulerat gressus resupina per urbem,invidiosa suis, at nunc miseranda vel hosti.Corporibus gelidis incumbit et ordine nullooscula dispensat natos suprema per omnes.A quibus ad caelum liventia bracchia tollens“pascere, crudelis, nostro, Latona, dolore,