Ite, satis, propere ite, sacri est laurumque capillisponite.” Deponunt et sacra infecta relinquunt,quodque licet tacito venerantur murmure numen.Indignata dea est summoque in vertice Cynthitalibus est dictis gemina cum prole locuta:“En ego vestra parens, vobis animosa creatis,et nisi Iunoni nulli cessura dearum,an dea sim dubitor perque omnia saecula cultisarceor, o nati, nisi vos succurritis, aris.Nec dolor hic solus: diro convicia factoTantalis adiecit vosque est postponere natisausa suis, et me, quod in ipsam reccidat, orbam,dixit et exhibuit linguam scelerata paternam.”Adiectura preces erat his Latona relatis:“desine!” Phoebus ait: “poenae mora longa querella est.”Dixit idem Phoebe: celerique per aera lapsucontigerant tecti Calmeida nubibus arcem.Planus erat lateque patens prope moenia campus,adsiduis pulsatus equis, ubi turba rotarumduraque mollierat subiectas ungula glaebas.Pars ibi de septem genitis Amphione fortesconscendunt in equos Tyrioque rubentia sucoterga premunt auroque graves moderantur habenas.E quibus Ismenus, qui matri sarcina quondamprima suae fuerat, dum certum flectit in orbemquadrupedis cursus spumantiaque ora coercet,“ei mihi!” conclamat medioque in pectore fixatela gerit, frenisque manu moriente remissisin latus a dextro paulatim defluit armo.Proximus, audito sonitu per inane pharetrae,frena dabat Sipylus, veluti cum praescius imbrisnube fugit visa pendentiaque undique rectorcarbasa deducit, ne qua levis effluat aura.Frena tamen dantem non evitabile telumconsequitur; summaque tremens cervice sagittahaesit, et exstabat nudum de gutture ferrum.Ille, ut erat, pronus per crura admissa iubasquevolvitur et calido tellurem sanguine foedat.Phaedimus infelix et aviti nominis heresTantalus, ut solito finem imposuere labori,