Praebuerat dictis Tritonia talibus aurescarminaque Aonidum iustamque probaverat iram.Tum secum “laudare parum est; laudemur et ipsaenumina nec sperni sine poena nostra sinamus”Maeoniaeque animum fatis intendit Arachnes,quam sibi lanificae non cedere laudibus artisaudierat. Non illa loco neque origine gentisclara, sed arte fuit. Pater huic Colophonius IdmonPhocaico bibulas tingebat murice lanas.Occiderat mater; sed et haec de plebe suoqueaequa viro fuerat. Lydas tamen illa per urbesquaesierat studio nomen memorabile, quamvisorta domo parva parvis habitabat Hypaepis.Huius ut adspicerent opus admirabile, saepedeseruere sui nymphae vineta Timoli,deseruere suas nymphae Pactolides undas.Nec factas solum vestes spectare iuvabat;tum quoque, cum fierent: tantus decor adfuit arti.Sive rudem primos lanam glomerabat in orbes,seu digitis subigebat opus repetitaque longovellera mollibat nebulas aequantia tractu,sive levi teretem versabat pollice fusum,seu pingebat acu, scires a Pallade doctam.Quod tamen ipsa negat, tantaque offensa magistra“certet” ait “mecum: nihil est, quod victa recusem.”Pallas anum simulat falsosque in tempora canosaddit et infirmos, baculo quos sustinet, artus.Tum sic orsa loqui: “Non omnia grandior aetas,quae fugiamus, habet: seris venit usus ab annis.Consilium ne sperne meum. Tibi fama petaturinter mortales faciendae maxima lanae:cede deae veniamque tuis, temeraria, dictissupplice voce roga: veniam dabit illa roganti.”Adspicit hanc torvis inceptaque fila relinquit,vixque manum retinens confessaque vultibus iramtalibus obscuram resecuta est Pallada dictis:“Mentis inops longaque venis confecta senecta.Et nimium vixisse diu nocet. Audiat istas,siqua tibi nurus est, siqua est tibi filia, voces.Consilii satis est in me mihi. Neve monendo