exstantem signis multaeque in pondere massaeingentem manibus tollit cratera duabusinfligitque viro; rutilum vomit ille cruoremet resupinus humum moribundo vertice pulsat.Inde Semiramio Polydegmona sanguine cretumCaucasiumque Abarin Sperchionidenque Lycetumintonsumque comas Helicen Phlegyanque Clytumquesternit et exstructos morientum calcat acervos.Nec Phineus ausus concurrere comminus hosti,intorquet iaculum: quod detulit error in Idan,expertem frustra belli et neutra arma secutum.Ille tuens oculis inmitem Phinea torvis“quandoquidem in partes” ait “abstrahor, accipe, Phineu,quem fecisti hostem pensaque hoc vulnere vulnus”;iamque remissurus tractum de vulnere telumsanguine defectos cecidit conlapsus in artus.Hic quoque Cephenum post regem primus Hoditesense iacet Clymeni; Prothoenora percutit Hypseus,Hypsea Lyncides. Fuit et grandaevus in illisEmathion, aequi cultor timidusque deorum;qui, quoniam prohibent anni bellare, loquendopugnat et incessit scelerataque devovet arma.Huic Chromis amplexo tremulis altaria palmisdecutit ense caput; quod protinus incidit araeatque ibi semianimi verba exsecrantia linguaedidit, et medios animam exspiravit in ignes.Hinc gemini fratres Broteasque et caestibus Ammoninvicti, vinci si possent caestibus enses,Phinea cecidere manu, Cererisque sacerdosAmpycus, albenti velatus tempora vitta.Tu quoque, Lampetide, non hos adhibendus ad usus,sed qui, pacis opus, citharam cum voce moveres,iussus eras celebrare dapes festumque canendo.Quem procul adstantem plectrumque imbelle tenentemPettalus inridens “Stygiis cane cetera” dixit“manibus” et laevo mucronem tempore fixit.Concidit et digitis morientibus ille retemptatfila lyrae, casuque fuit miserabile carmen.Nec sinit hunc impune ferox cecidisse Lycormasraptaque de dextro robusta repagula posti