Sicut eram, fugio sine vestibus: altera vestesripa meas habuit. Tanto magis instat et ardet,et quia nuda fui, sum visa paratior illi.Sic ego currebam, sic me ferus ille premebat,ut fugere accipitrem penna trepidante columbae,ut solet accipiter trepidas urgere columbas.Usque sub Orchomenon Psophidaque CyllenenqueMaenaliosque sinus gelidumque Erymanthon et Elincurrere sustinui; nec me velocior ille.Sed tolerare diu cursus ego, viribus impar,non poteram: longi patiens erat ille laboris.Per tamen et campos, per opertos arbore montes,saxa quoque et rupes et qua via nulla, cucurri.Sol erat a tergo: vidi praecedere longamante pedes umbram, nisi si timor illa videbat;sed certe sonitusque pedum terrebat et ingenscrinales vittas adflabat anhelitus oris.Fessa labore fugae “fer opem, deprendimur” inquam,“armigerae, Diana, tuae, cui saepe dedistiferre tuos arcus inclusaque tela pharetra.”Mota dea est spissisque ferens e nubibus unamme super iniecit. Lustrat caligine tectamamnis et ignarus circum cava nubila quaerit.Bisque locum, quo me dea texerat inscius ambitet bis “io Arethusa io Arethusa!” vocavit.Quid mihi tunc animi miserae fuit? anne quod agnae est,siqua lupos audit circum stabula alta frementes,aut lepori, qui vepre latens hostilia cernitora canum nullosque audet dare corpore motus?Non tamen abscedit: neque enim vestigia cernitlongius ulla pedum: servat nubemque locumque.Occupat obsessos sudor mihi frigidus artus,caeruleaeque cadunt toto de corpore guttae,quaque pedem movi, manat lacus, eque capillisros cadit, et citius, quam nunc tibi facta renarro,in latices mutor. Sed enim cognoscit amatasamnis aquas, positoque viri, quod sumpserat, orevertitur in proprias, ut se mihi misceat, undas.Delia rupit humum; caecisque ego mersa cavernisadvehor Ortygiam, quae me cognomine divae