Ne tamen ille canor mulcendas natus ad aurestantaque dos oris linguae deperderet usum,virginei vultus et vox humana remansit.At medius fratrisque sui maestaeque sororisIuppiter ex aequo volventem dividit annum.Nunc dea, regnorum numen commune duorum,cum matre est totidem, totidem cum coniuge menses.Vertitur extemplo facies et mentis et oris:nam modo quae poterat Diti quoque maesta videri,laeta deae frons est, ut sol, qui tectus aquosisnubibus ante fuit, victis e nubibus exit.Exigit alma Ceres, nata secura recepta,quae tibi causa fugae, cur sis, Arethusa, sacer fons.Conticuere undae: quarum dea sustulit altofonte caput viridesque manu siccata capillosfluminis Elei veteres narravit amores.“Pars ego nympharum quae sunt in Achaide” dixit,“una fui, nec me studiosius altera saltuslegit nec posuit studiosius altera casses.Sed quamvis formae numquam mihi fama petita est,quamvis fortis eram, formosae nomen habebam.Nec mea me facies nimium laudata iuvabat,quaque aliae gaudere solent, ego rustica dotecorporis erubui, crimenque placere putavi.Lassa revertebar (memini) Stymphalide silva:aestus erat, magnumque labor geminaverat aestum.Invenio sine vertice aquas, sine murmure euntes,perspicuas ad humum, per quas numerabilis altecalculus omnis erat, quas tu vix ire putares.Cana salicta dabant nutritaque populus undasponte sua natas ripis declivibus umbras.Accessi primumque pedis vestigia tinxi,poplite deinde tenus: neque eo contenta, recingormolliaque impono salici velamina curvaenudaque mergor aquis. Quas dum ferioque trahoquemille modis labens excussaque bracchia iacto,nescio quod medio sensi sub gurgite murmurterritaque insisto propioris margine ripae.“Quo properas, Arethusa?” suis Alpheus ab undis,“quo properas?” iterum rauco mihi dixerat ore.