dummodo reddat eam: neque enim praedone maritofilia digna tua est, si iam mea filia non est.”Iuppiter excepit: “Commune est pignus onusquenata mihi tecum. Sed si modo nomina rebusaddere vera placet, non hoc iniuria factum,verum amor est; neque erit nobis gener ille pudori,tu modo, diva, velis. Ut desint cetera, quantum estesse Iovis fratrem! — Quid quod non cetera desuntnec cedit nisi sorte mihi? sed tanta cupidosi tibi discidii est, repetet Proserpina caelum,lege tamen certa, si nullos contigit illicore cibos; nam sic Parcarum foedere cautum est.”Dixerat. At Cereri certum est educere natam.Non ita fata sinunt, quoniam ieiunia virgosolverat et, cultis dum simplex errat in hortis,Poeniceum curva decerpserat arbore pomumsumptaque pallenti septem de cortice granapresserat ore suo. Solusque ex omnibus illudAscalaphus vidit, quem quondam dicitur Orphne,inter Avernales haud ignotissima nymphas,ex Acheronte suo silvis peperisse sub atris:vidit et indicio reditum crudelis ademit.Ingemuit regina Erebi testemque profanamfecit avem, sparsumque caput Phlegethontide lymphain rostrum et plumas et grandia lumina vertit.Ille sibi ablatus fulvis amicitur in alis,inque caput crescit, longosque reflectitur unguesvixque movet natas per inertia bracchia pennas:foedaque fit volucris, venturi nuntia luctus,ignavus bubo, dirum mortalibus omen.Hic tamen indicio poenam linguaque videricommeruisse potest: vobis, Acheloides, undepluma pedesque avium, cum virginis ora geratis?an quia, cum legeret vernos Proserpina flores,in comitum numero, doctae Sirenes, eratis?Quam postquam toto frustra quaesistis in orbe,protinus, ut vestram sentirent aequora curam,posse super fluctus alarum insistere remisoptastis, facilesque deos habuistis et artusvidistis vestros subitis flavescere pennis.