Fertilitas terrae latum vulgata per orbemfalsa iacet: primis segetes moriuntur in herbis,et modo sol nimius, nimius modo corripit imbersideraque ventique nocent, avidaeque volucressemina iacta legunt; lolium tribulique fatiganttriticeas messes et inexpugnabile gramen.Tum caput Eleis Alpheias extulit undisrorantesque comas a fronte removit ad auresatque ait: “O toto quaesitae virginis orbeet frugum genetrix, inmensos siste laboresneve tibi fidae violenta irascere terrae.Terra nihil meruit patuitque invita rapinae.Nec sum pro patria supplex: huc hospita veni;Pisa mihi patria est et ab Elide ducimus ortus;Sicaniam peregrina colo, sed gratior omnihaec mihi terra solo est: hos nunc Arethusa penates,hanc habeo sedem: quam tu, mitissima, serva.Mota loco cur sim tantique per aequoris undasadvehar Ortygiam, veniet narratibus horatempestiva meis, cum tu curaque levataet vultus melioris eris. Mihi pervia telluspraebet iter, subterque imas ablata cavernashic caput attollo desuetaque sidera cerno.Ergo dum Stygio sub terris gurgite labor,visa tua est oculis illic Proserpina nostris:illa quidem tristis neque adhuc interrita vultu,sed regina tamen, sed opaci maxima mundi,sed tamen inferni pollens matrona tyranni.”Mater ad auditas stupuit ceu saxea vocesattonitaeque diu similis fuit. Utque dolorepulsa gravi gravis est amentia, curribus orasexit in aetherias. Ibi toto nubila vultuante Iovem passis stetit invidiosa capillis“pro” que “meo veni supplex tibi, Iuppiter” inquit,“sanguine proque tuo. Si nulla est gratia matris,nata patrem moveat, neu sit tibi cura, precamur,vilior illius, quod nostro est edita partu.En quaesita diu tandem mihi nata reperta est,si reperire vocas amittere certius, aut siscire, ubi sit, reperire vocas. Quod rapta, feremus,