cessantem vidit, non Hesperus. Illa duabusflammiferas pinus manibus succendit ab Aetnaperque pruinosas tulit inrequieta tenebras.Rursus ubi alma dies hebetarat sidera, natamsolis ab occasu solis quaerebat ad ortus.Fessa labore sitim conlegerat oraque nullicolluerant fontes; cum tectam stramine viditforte casam parvasque fores pulsavit: at indeprodit anus divamque videt, lymphamque rogantidulce dedit, tosta quod texerat ante polenta.Dum bibit illa datum, duri puer oris et audaxconstitit ante deam risitque avidamque vocavit.Offensa est neque adhuc epota parte loquentemcum liquido mixta perfudit diva polenta.Combibit os maculas, et quae modo bracchia gessit,crura gerit; cauda est mutatis addita membris;inque brevem formam, ne sit vis magna nocendi,contrahitur, parvaque minor mensura lacerta est.Mirantem flentemque et tangere monstra parantemfugit anum latebramque petit; aptumque colorinomen habet, variis stellatus corpora guttis.Quas dea per terras et quas erraverit undas,dicere longa mora est: quaerenti defuit orbis.Sicaniam repetit; dumque omnia lustrat eundo,venit et ad Cyanen. Ea ni mutata fuisset,omnia narrasset: sed et os et lingua volentidicere non aderant, nec quo loqueretur habebat.Signa tamen manifesta dedit notamque parenti,illo forte loco delapsam in gurgite sacro,Persephones zonam summis ostendit in undis.Quam simul agnovit, tamquam tunc denique raptamscisset, inornatos laniavit diva capilloset repetita suis percussit pectora palmis.Nescit adhuc, ubi sit: terras tamen increpat omnesingratasque vocat nec frugum munere dignas,Trinacriam ante alias, in qua vestigia damnirepperit. Ergo illic saeva vertentia glaebasfregit aratra manu, parilique irata colonosruricolasque boves leto dedit arvaque iussitfallere depositum vitiataque semina fecit.