Tum vero indomitas ardescit vulgus in iras,telaque coniciunt, et sunt, qui Cephea dicuntcum genero debere mori. Sed limine tectiexierat Cepheus, testatus iusque fidemquehospitiique deos, ea se prohibente moveri.Bellica Pallas adest et protegit aegide fratremdatque animos. Erat Indus Athis, quem flumine Gangeedita Limnaee vitreis peperisse sub undiscreditur, egregius forma, quam divite cultuaugebat, bis adhuc octonis integer annis,indutus chlamydem Tyriam, quam limbus obibataureus; ornabant aurata monilia collumet madidos murra curvum crinale capillos.Ille quidem iaculo quamvis distantia missofigere doctus erat, sed tendere doctior arcus.Tunc quoque lenta manu flectentem cornua Perseusstipite, qui media positus fumabat in ara,perculit et fractis confudit in ossibus ora.Hunc ubi laudatos iactantem in sanguine vultusAssyrius vidit Lycabas, iunctissimus illiet comes et veri non dissimulator amoris,postquam exhalantem sub acerbo vulnere vitamdeploravit Athin, quos ille tetenderat arcusarripit et “mecum tibi sint certamina” dixit:“nec longum pueri fato laetabere, quo plusinvidiae, quam laudis habes.” Haec omnia nondumdixerat, emicuit nervo penetrabile telumvitatumque tamen sinuosa veste pependit.Vertit in hunc harpen spectatam caede MedusaeAcrisioniades adigitque in pectus: at illeiam moriens, oculis sub nocte natantibus atracircumspexit Athin seque acclinavit ad illumet tulit ad manes iunctae solacia mortis.Ecce Syenites, genitus Metione, Phorbaset Libys Amphimedon, avidi committere pugnam,sanguine, quo late tellus madefacta tepebat,conciderant lapsi: surgentibus obstitit ensis,alterius costis, iugulo Phorbantis adactus.At non Actoriden Erytum, cui lata bipennistelum erat, hamato Perseus petit ense, sed altis