haec quoque virgineum movit iactura dolorem.Raptor agit currus et nomine quemque vocandoexhortatur equos, quorum per colla iubasqueexcutit obscura tinctas ferrugine habenas,perque lacus altos et olentia sulphure ferturstagna Palicorum, rupta fervenu terra,et qua Bacchiadae, bimari gens orta Corintho,inter inaequales posuerunt moenia portus.Est medium Cyanes et Pisaeae Arethusae,quod coit angustis inclusum cornibus aequor.Hic fuit, a cuius stagnum quoque nomine dictum est,inter Sicelidas Cyane celeberrima nymphas.Gurgite quae medio summa tenus exstitit alvoagnovitque deam. “Nec longius ibitis!” inquit,“non potes invitae Cereris gener esse: roganda,non rapienda fuit. Quodsi componere magnisparva mihi fas est, et me dilexit Anapis:exorata tamen, nec, ut haec, exterrita nupsi.”Dixit et in partes diversas bracchia tendensobstitit. Haud ultra tenuit Saturnius iram,terribilesque hortatus equos in gurgitis imacontortum valido sceptrum regale lacertocondidit. Icta viam tellus in Tartara fecitet pronos currus medio cratere recepit.At Cyane, raptamque deam contemptaque fontisiura sui maerens, inconsolabile vulnusmente gerit tacita lacrimisque absumitur omnis,et quarum fuerat magnum modo numen, in illasossa pati flexus, ungues posuisse rigorem;extenuatur aquas. Molliri membra videres,primaque de tota tenuissima quaeque liquescunt,caerulei crines digitique et crura pedesque:nam brevis in gelidas membris exilibus undastransitus est: post haec umeri tergusque latusquepectoraque in tenues abeunt evanida rivos.Denique pro vivo vitiatas sanguine venaslympha subit, restatque nihil, quod prendere possis.Interea pavidae nequiquam filia matriomnibus est terris, omni quaesita profundo.Illam non udis veniens Aurora capillis