ambibat Siculae cautus fundamina terrae.Postquam exploratum satis est loca nulla labare,depositoque metu, videt hunc Erycina vagantemmonte suo residens, natumque amplexa volucrem“arma manusque meae, mea, nate, potentia”, dixit,“illa, quibus superas omnes, cape tela, Cupido,inque dei pectus celeres molire sagittas,cui triplicis cessit fortuna novissima regni.Tu superos ipsumque Iovem tu numina pontivicta domas ipsumque, regit qui numina ponti.Tartara quid cessant? cur non matrisque tuumqueimperium profers? agitur pars tertia mundi.Et tamen in caelo, quae iam patientia nostra est,spernimur, ac mecum vires minuuntur Amoris.Pallada nonne vides iaculatricemque Dianamabscessisse mihi? Cereris quoque filia virgo,si patiemur, erit: nam spes adfectat easdem.At tu, pro socio, siqua est ea gratia, regnoiunge deam patruo.” Dixit Venus. Ille pharetramsolvit et arbitrio matris de mille sagittisunam seposuit, sed qua nec acutior ullanec minus incerta est nec quae magis audiat arcus,oppositoque genu curvavit flexile cornuminque cor hamata percussit harundine Ditem.Haud procul Hennaeis lacus est a moenibus altae,nomine Pergus, aquae. Non illo plura Caystroscarmina cycnorum labentibus audit in undis.Silva coronat aquas cingens latus omne, suisquefrondibus ut velo Phoebeos submovet ictus.Frigora dant rami, tyrios humus umida flores:perpetuum ver est. Quo dum Proserpina lucoludit et aut violas aut candida lilia carpit,dumque puellari studio calathosque sinumqueimplet et aequales certat superare legendo,paene simul visa est dilectaque raptaque Diti:usque adeo est properatus amor. Dea territa maestoet matrem et comites, sed matrem saepius, oreclamat; et, ut summa vestem laniarat ab ora,conlecti flores tunicis cecidere remissis.Tantaque simplicitas puerilibus adfuit annis,