emissumque ima de sede Typhoea terraecaelitibus fecisse metum cunctosque dedisseterga fugae, donec fessos Aegyptia tellusceperit et septem discretus in ostia Nilus.Huc quoque terrigenam venisse Typhoea narratet se mentitis superos celasse figuris;“duxque gregis” dixit “fit Iuppiter; unde recurvisnunc quoque formatus Libys est cum cornibus Ammon.Delius in corvo, proles Semeleia capro,fele soror Phoebi, nivea Saturnia vacca,pisce Venus latuit, Cyllenius ibidis alis.”Hactenus ad citharam vocalia moverat ora:poscimur Aonides. Sed forsitan otia non sint,nec nostris praebere vacet tibi cantibus aures.”“Ne dubita, vestrumque mihi refer ordine carmen”Pallas ait nemorisque levi consedit in umbra.Musa refert: “Dedimus summam certaminis uni.Surgit et inmissos hedera conlecta capillosCalliope querulas praetemptat pollice chordas,atque haec percussis subiungit carmina nervis:“Prima Ceres unco glaebam dimovit aratro,prima dedit fruges alimentaque mitia terris,prima dedit leges: Cereris sunt omnia munus.Illa canenda mihi est. Utinam modo dicere possemcarmina digna dea: certe dea carmine digna est.Vasta giganteis ingesta est insula membrisTrinacris et magnis subiectum molibus urgetaetherias ausum sperare Typhoea sedes.Nititur ille quidem pugnatque resurgere saepe,dextra sed Ausonio manus est subiecta Peloro,laeva, Pachyne, tibi, Lilybaeo crura premuntur,degravat Aetna caput: sub qua resupinus harenaseiectat flammamque ferox vomit ore Typhoeus.Saepe remoliri luctatur pondera terraeoppidaque et magnos devolvere corpore montes.Inde tremit tellus, et rex pavet ipse silentum,ne pateat latoque solum retegatur hiatuinmissusque dies trepidantes terreat umbras.Hanc metuens cladem tenebrosa sede tyrannusexierat, curruque atrorum vectus equorum