torva colubriferi superavit lumina monstri.Te tamen, o parvae rector, Polydecta, Seriphi,nec iuvenis virtus per tot spectata laboresnec mala mollierant, sed inexorabile durusexerces odium, nec iniqua finis in ira est.Detrectas etiam laudem fictamque Medusaearguis esse necem. “Dabimus tibi pignera veri.Parcite luminibus!” Perseus ait oraque regisore Medusaeo silicem sine sanguine fecit.Hactenus aurigenae comitem Tritonia fratrise dedit: inde cava circumdata nube Seriphondeserit, a dextra Cythno Gyaroque relictis,quaque super pontum via visa brevissima, Thebasvirgineumque Helicona petit. Quo monte potitaconstitit et doctas sic est adfata sorores:“Fama novi fontis nostras pervenit ad aures,dura Medusaei quem praepetis ungula rupit.Is mihi causa viae. Volui mirabile factumcernere: vidi ipsum materno sanguine nasci.”Excipit Uranie: “Quaecumque est causa videndihas tibi, diva, domos, animo gratissima nostro es.Vera tamen fama est, et Pegasus huius origofontis”, et ad latices deduxit Pallada sacros.Quae mirata diu factas pedis ictibus undas,silvarum lucos circumspicit antiquarumantraque et innumeris distinctas floribus herbasfelicesque vocat pariter studioque locoqueMnemonidas. Quam sic adfata est una sororum:“O, nisi te virtus opera ad maiora tulisset,in partem ventura chori Tritonia nostri,vera refers meritoque probas artesque locumque,et gratam sortem, tutae modo simus, habemus.Sed (vetitum est adeo sceleri nihil) omnia terrentvirgineas mentes, dirusque ante ora Pyreneusvertitur, et nondum tota me mente recepi.Daulida Threicio Phoceaque milite ruraceperat ille ferox iniustaque regna tenebat.Templa petebamus Parnasia: vidit euntes,nostraque fallaci veneratus numina vultu“Mnemonides” (cognorat enim), “consistite” dixit,