miles erat Persei, pro quo dum pugnat, Aconteus,Gorgone conspecta saxo concrevit oborto.Quem ratus Astyages etiamnum vivere, longoense ferit: sonuit tinnitibus ensis acutis.Dum stupet Astyages, naturam traxit eandem,marmoreoque manet vultus mirantis in ore.Nomina longa mora est media de plebe virorumdicere: bis centum restabant corpora pugnae,Gorgone bis centum riguerunt corpora visa.Paenitet iniusti tunc denique Phinea belli.Sed quid agat? simulacra videt diversa figurisagnoscitque suos et nomine quemque vocatumposcit opem, credensque parum sibi proxima tangitcorpora: marmor erant. Avertitur, atque ita supplexconfessasque manus obliquaque bracchia tendens,“vincis” ait, “Perseu. Remove tua monstra tuaequesaxificos vultus, quaecumque ea, tolle Medusae,tolle, precor. Non nos odium regnique cupidocompulit ad bellum: pro coniuge movimus arma.Causa fuit meritis melior tua, tempore nostra.Non cessisse piget. Nihil, o fortissime, praeterhanc animam concede mihi: tua cetera sunto.”Talia dicenti neque eum, quem voce rogabatrespicere audenti “quod” ait, “timidissime Phineu,et possum tribuisse et magnum est munus inerti,(pone metum) tribuam: nullo violabere ferro.Quin etiam mansura dabo monimenta per aevum,inque domo soceri semper spectabere nostri,ut mea se sponsi soletur imagine coniunx?”Dixit et in partem Phorcynida transtulit illam,ad quam se trepido Phineus obverterat ore.Tunc quoque conanti sua vertere lumina cervixderiguit, saxoque oculorum induruit umor.Sed tamen os timidum vultusque in marmore supplexsubmissaeque manus faciesque obnoxia mansit.Victor Abantiades patrios cum coniuge murosintrat et inmeriti vindex ultorque parentisadgreditur Proetum: nam fratre per arma fugatoAcrisioneas Proetus possederat arces.Sed nec ope armorum, nec, quam male ceperat, arce