ossibus inlisit mediae cervicis: at illeprocubuit terrae mactati more iuvenci.Demere temptabat laevi quoque robora postisCinyphius Pelates: temptanti dextera fixa estcuspide Marmaridae Corythi lignoque cohaesit.Haerenti latus hausit Abas: nec corruit ille,sed retinente manum moriens e poste pependit.Sternitur et Menaleus, Perseia castra secutus,et Nasamoniaci Dorylas ditissimus agri,dives agri Dorylas, quo non possederat alterlatius aut totidem tollebat turis acervos.Huius in obliquo missum stetit inguine ferrum:letifer ille locus. Quem postquam vulneris auctorsingultantem animam et versantem lumina viditBactrius Halcyoneus “hoc, quod premis” inquit, “habetode tot agris terrae” corpusque exsangue reliquit.Torquet in hunc hastam calido de vulnere raptamultor Abantiades; media quae nare receptacervice exacta est in partesque eminet ambas.Dumque manum Fortuna iuvat, Clytiumque Claninque,matre satos una, diverso vulnere fudit:nam Clytii per utrumque gravis librata lacertofraxinus acta femur, iaculum Clanis ore momordit.Occidit et Celadon Mendesius, occidit Astreus,matre Palaestina, dubio genitore creatus,Aethionque sagax quondam ventura videre(tunc ave deceptus falsa), regisque Thoactesarmiger et caeso genitore infamis Agyrtes.Plus tamen exhausto superest: namque omnibus unumopprimere est animus, coniurata undique pugnantagmina pro causa meritum impugnante fidemque:hac pro parte socer frustra pius et nova coniunxcum genetrice favent ululatuque atria complent.Sed sonus armorum superat gemitusque cadentum,pollutosque semel multo Bellona penatessanguine perfundit renovataque proelia miscet.Circueunt unum Phineus et mille secutiPhinea: tela volant hiberna grandine plurapraeter utrumque latus praeterque et lumen et aures.Applicat hic umeros ad magnae saxa columnae,