Dumque ea Cephenum medio Danaeius herosagmine commemorat, fremida regalia turbaatria complentur: nec coniugialia festaqui canat est clamor, sed qui fera nuntiet arma.Inque repentinos convivia versa tumultusadsimilare freto possis, quod saeva quietumventorum rabies motis exasperat undis.Primus in his Phineus, belli temerarius auctor,fraxineam quatiens aeratae cuspidis hastam,“en” ait, “en adsum praereptae coniugis ultor,nec mihi te pennae, nec falsum versus in aurumIuppiter eripiet.” Conanti mittere Cepheus“quid facis?” exclamat, “quae te, germane, furentemmens agit in facinus? meritisne haec gratia tantisredditur? hac vitam servatae dote rependis?Quam tibi non Perseus, verum si quaeris, ademit,sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon,sed quae visceribus veniebat belua pontiexsaturanda meis. Illo tibi tempore rapta est,quo peritura fuit: nisi si crudelis id ipsumexigis, ut pereat, luctuque levabere nostro.Scilicet haud satis est, quod te spectante revincta estet nullam quod opem patruus sponsusve tulisti:insuper, a quoquam quod sit servata, dolebispraemiaque eripies? Quae si tibi magna videntur,ex illis scopulis, ubi erant adfixa, petisses.Nunc sine, qui petiit, per quem haec non orba senectus,ferre quod et meritis et voce est pactus, eumquenon tibi, sed certae praelatum intellege morti!”Ille nihil contra: sed et hunc et Persea vultualterno spectans petat hunc ignorat, an illum,cunctatusque brevi contortam viribus hastam,quantas ira dabat, nequiquam in Persea misit.Ut stetit illa toro, stratis tunc denique Perseusexsiluit; teloque ferox inimica remissopectora rupisset, nisi post altaria Phineusisset: et (indignum!) scelerato profuit ara.Fronte tamen Rhoeti non inrita cuspis adhaesit.Qui postquam cecidit ferrumque ex osse revulsum est,calcitrat et positas adspergit sanguine mensas.