arbor, et hunc praedae titulum Iove natus habebit.”Id metuens solidis pomaria clauserat Atlasmoenibus et vasto dederat servanda draconiarcebatque suis externos finibus omnes.Huic quoque “vade procul, ne longe gloria rerum,quam mentiris” ait, “longe tibi Iuppiter absit!”vimque minis addit manibusque expellere temptatcunctantem et placidis miscentem fortia dictis.Viribus inferior (quis enim par esset Atlantisviribus?) “at quoniam parvi tibi gratia nostra est,accipe munus!” ait, laevaque a parte Medusaeipse retro versus squalentia protulit ora.Quantus erat, mons factus Atlas: nam barba comaequein silvas abeunt, iuga sunt umerique manusque,quod caput ante fuit, summo est in monte cacumen,ossa lapis fiunt: tum partes auctus in omnescrevit in inmensum (sic, di, statuistis) et omnecum tot sideribus caelum requievit in illo.Clauserat Hippotades aeterno carcere ventos,admonitorque operum caelo clarissimus altoLucifer ortus erat. Pennis ligat ille resumptisparte ab utraque pedes teloque accingitur uncoet liquidum motis talaribus aera findit.Gentibus innumeris circumque infraque relictisAethiopum populos Cepheaque conspicit arva.Illic inmeritam maternae pendere linguaeAndromedan poenas iniustus iusserat Ammon.Quam simul ad duras religatam bracchia cautesvidit Abantiades (nisi quod levis aura capillosmoverat et tepido manabant lumina fletu,marmoreum ratus esset opus), trahit inscius igneset stupet et visae correptus imagine formaepaene suas quatere est oblitus in aere pennas.Ut stetit, “o” dixit “non istis digna catenis,sed quibus inter se cupidi iunguntur amantes,pande requirenti nomen terraeque tuumque,et cur vincla geras.” Primo silet illa, nec audetadpellare virum virgo; manibusque modestoscelasset vultus, si non religata fuisset:lumina, quod potuit, lacrimis inplevit obortis.