magna nepos dederat, quem debellata colebatIndia, quem positis celebrabat Achaia templis.Solus Abantiades ab origine cretus eademAcrisius superest, qui moenibus arceat urbisArgolicae contraque deum ferat arma genusquenon putet esse Iovis; neque enim Iovis esse putabatPersea, quem pluvio Danae conceperat auro.Mox tamen Acrisium (tanta est praesentia veri)tam violasse deum quam non agnosse nepotempaenitet: inpositus iam caelo est alter, at alterviperei referens spolium memorabile monstriaera carpebat tenerum stridentibus alis.Cumque super Libycas victor penderet harenas,Gorgonei capitis guttae cecidere cruentae.Quas humus exceptas varios animavit in angues:unde frequens illa est infestaque terra colubris.Inde per inmensum ventis discordibus actusnunc huc, nunc illuc exemplo nubis aquosaefertur et ex alto seductas aethere longedespectat terras totumque supervolat orbem.Ter gelidas Arctos, ter Cancri bracchia vidit:saepe sub occasus, saepe est ablatus in ortus.Iamque cadente die, veritus se credere nocti,constitit Hesperio, regnis Atlantis, in orbe,exiguamque petit requiem, dum Lucifer ignesevocet Aurorae, currus Aurora diurnos.Hic hominum cunctis ingenti corpore praestansIapetionides Atlas fuit. Ultima tellusrege sub hoc et pontus erat, qui Solis anhelisaequora subdit equis et fessos excipit axes.Mille greges illi totidemque armenta per herbaserrabant, et humum vicinia nulla premebant.Arboreae frondes auro radiante nitentesex auro ramos, ex auro poma tegebant.“Hospes,” ait Perseus illi, “seu gloria tangitte generis magni, generis mihi Iuppiter auctor;sive es mirator rerum, mirabere nostras.Hospitium requiemque peto.” Memor ille vetustaesortis erat: Themis hanc dederat Parnasia sortem:“Tempus, Atla, veniet, tua quo spoliabitur auro