Inminet aequoribus scopulus: pars ima cavaturfluctibus et tectas defendit ab imbribus undas,summa riget frontemque in apertum porrigit aequor.Occupat hunc (vires insania fecerat) Ino,seque super pontum nullo tardata timoremittit onusque suum; percussa recanduit unda.At Venus, inmeritae neptis miserata labores,sic patruo blandita suo est: “O numen aquarum,proxima cui caelo cessit, Neptune, potestas,magna quidem posco, sed tu miserere meorum,iactari quos cernis in Ionio inmenso,et dis adde tuis. Aliqua et mihi gratia ponto est,si tamen in medio quondam concreta profundospuma fui Graiumque manet mihi nomen ab illa.”Adnuit oranti Neptunus et abstulit illis,quod mortale fuit, maiestatemque verendaminposuit nomenque simul faciemque novavitLeucothoeque deum cum matre Palaemona dixit.Sidoniae comites, quantum valuere secutaesigna pedum, primo videre novissima saxo;nec dubium de morte ratae Cadmeida palmisdeplanxere domum, scissae cum veste capillos,utque parum iustae nimiumque in paelice saevaeinvidiam fecere deae. Convicia Iunonon tulit et “faciam vos ipsas maxima” dixit“saevitiae monimenta meae.” Res dicta secuta est.Nam quae praecipue fuerat pia, “persequar” inquit“in freta reginam” saltumque datura moverihaud usquam potuit scopuloque adfixa cohaesit.Altera, dum solito temptat plangore ferirepectora, temptatos sensit riguisse lacertos;illa, manus ut forte tetenderat in maris undas,saxea facta manus in easdem porrigit undas;huius, ut arreptum laniabat vertice crinem,duratos subito digitos in crine videres:quo quaeque in gestu deprensa est, haesit in illo.Pars volucres factae; quae nunc quoque gurgite in illoaequora destringunt summis Ismenides alis.Nescit Agenorides natam parvumque nepotemaequoris esse deos: luctu serieque malorum