et Pavor et Terror trepidoque Insania vultu.Limine constiterat: postes tremuisse ferunturAeolii pallorque fores infecit acernas,solque locum fugit. Monstris exterrita coniunx,territus est Athamas. Tectoque exire parabant:obstitit infelix aditumque obsedit Erinys,nexaque vipereis distendens bracchia nodiscaesariem excussit. Motae sonuere colubrae,parsque iacent umeris, pars circum pectora lapsaesibila dant saniemque vomunt linguisque coruscant.Inde duos mediis abrumpit crinibus anguespestiferaque manu raptos inmisit. At illiInoosque sinus Athamanteosque pererrantinspirantque graves animas. Nec vulnera membrisulla ferunt: mens est, quae diros sentiat ictus.Attulerat secum liquidi quoque monstra veneni,oris Cerberei spumas et virus Echidnaeerroresque vagos caecaeque oblivia mentiset scelus et lacrimas rabiemque et caedis amorem,omnia trita simul; quae sanguine mixta recenticoxerat aere cavo viridi versata cicuta.Dumque pavent illi, vergit furiale venenumpectus in amborum praecordiaque intima movit.Tum face iactata per eundem saepius orbemconsequitur motis velociter ignibus ignes.Sic victrix iussique potens ad inania magniregna redit Ditis sumptumque recingitur anguem.Protinus Aeolides media furibundus in aulaclamat “io, comites, his retia tendite silvis!hic modo cum gemina visa est mihi prole leaena:”utque ferae sequitur vestigia coniugis amensdeque sinu matris ridentem et parva Learchumbracchia tendentem rapit et bis terque per aurasmore rotat fundae rigidoque infantia saxodiscutit ora ferox. Tum denique concita mater,seu dolor hoc fecit seu sparsi causa veneni,exululat passisque fugit male sana capillisteque ferens parvum nudis, Melicerta, lacertis“euhoe Bacche” sonat. Bacchi sub nomine Iunorisit et “hos usus praestet tibi” dixit “alumnus.”