denique nitentem contra elabique volenteminplicat, ut serpens, quam regia sustinet alessublimemque rapit: pendens caput illa pedesqueadligat et cauda spatiantes inplicat alas:utve solent hederae longos intexere truncos,utque sub aequoribus deprensum polypus hostemcontinet, ex omni dimissis parte flagellis.Perstat Atlantiades, sperataque gaudia nymphaedenegat. Illa premit, commissaque corpore totosicut inhaerebat, “pugnes licet, inprobe” dixit,“non tamen effugies. Ita di iubeatis! et istumnulla dies a me nec me diducat ab isto.”Vota suos habuere deos: nam mixta duorumcorpora iunguntur, faciesque inducitur illisuna, velut, siquis conducat cortice ramos,crescendo iungi pariterque adolescere cernit.Sic ubi conplexu coierunt membra tenaci,nec duo sunt et forma duplex, nec femina dicinec puer ut possit: neutrumque et utrumque videntur.Ergo ubi se liquidas, quo vir descenderat, undassemimarem fecisse videt, mollitaque in illismembra, manus tendens, sed non iam voce virili,Hermaphroditus ait: “Nato date munera vestro,et pater et genetrix, amborum nomen habenti:quisquis in hos fontes vir venerit, exeat indesemivir et tactis subito mollescat in undis.”Motus uterque parens nati rata verba biformisfecit et incesto fontem medicamine tinxit.”Finis erat dictis. Sed adhuc Minyeia prolesurget opus spernitque deum festumque profanat,tympana cum subito non adparentia raucisobstrepuere sonis, et adunco tibia cornutinnulaque aera sonant; redolent murraeque crocique,resque fide maior, coepere virescere telaeinque hederae faciem pendens frondescere vestis.Pars abit in vites, et quae modo fila fuerunt,palmite mutantur; de stamine pampinus exit;purpura fulgorem pictis adcommodat uvis.Iamque dies exactus erat, tempusque subibat,quod tu nec tenebras nec possis dicere lucem,