esse deus, seu tu deus es, potes esse Cupido,sive es mortalis, qui te genuere, beati,et frater felix, et fortunata profecto,siqua tibi soror est, et quae dedit ubera nutrix:sed longe cunctis longeque beatior illa,siqua tibi sponsa est, siquam dignabere taeda.Haec tibi sive aliqua est, mea sit furtiva voluptas,seu nulla est, ego sim, thalamumque ineamus eundem.”Nais ab his tacuit. Pueri rubor ora notavit(nescit enim, quid amor), sed et erubuisse decebat.Hic color aprica pendentibus arbore pomisaut ebori tincto est, aut sub candore rubenti,cum frustra resonant aera auxiliaria, lunae.Poscenti nymphae sine fine sororia saltemoscula iamque manus ad eburnea colla ferenti“desinis? aut fugio, tecumque” ait “ista relinquo.”Salmacis extimuit “loca” que “haec tibi libera trado,hospes” ait, simulatque gradu discedere verso,tunc quoque respiciens, fruticumque recondita silvadelituit, flexuque genu submisit. At ille,scilicet ut vacuis et inobservatus in herbis,huc it et hinc illuc, et in adludentibus undissumma pedum taloque tenus vestigia tingit;nec mora, temperie blandarum captus aquarummollia de tenero velamina corpore ponit.Tum vero placuit, nudaeque cupidine formaeSalmacis exarsit: flagrant quoque lumina nymphae,non aliter quam cum puro nitidissimus orbeopposita speculi referitur imagine Phoebus.Vixque moram patitur, vix iam sua gaudia differt,iam cupit amplecti, iam se male continet amens.Ille cavis velox adplauso corpore palmisdesilit in latices, alternaque bracchia ducensin liquidis translucet aquis, ut eburnea siquissigna tegat claro vel candida lilia vitro.“Vicimus et meus est!” exclamat nais et omniveste procul iacta mediis inmittitur undis,pugnantemque tenet luctantiaque oscula carpit,subiectatque manus invitaque pectora tangit,et nunc hac iuveni, nunc circumfunditur illac;