Te quoque, nunc adamas, quondam fidissime parvo,Celmi, Iovi, largoque satos Curetas ab imbriet Crocon in parvos versum cum Smilace florespraetereo, dulcique animos novitate tenebo.Unde sit infamis, quare male fortibus undisSalmacis enervet tactosque remolliat artus,discite. Causa latet, vis est notissima fontis.Mercurio puerum diva Cythereide natumnaides Idaeis enutrivere sub antris;cuius erat facies, in qua materque paterquecognosci possent; nomen quoque traxit ab illis.Is tria cum primum fecit quinquennia, montesdeseruit patrios, Idaque altrice relictaignotis errare locis, ignota videreflumina gaudebat, studio minuente laborem.Ille etiam Lycias urbes Lyciaeque propinquosCaras adit. Videt hic stagnum lucentis ad imumusque solum lymphae. Non illic canna palustrisnec steriles ulvae nec acuta cuspide iunci:perspicuus liquor est; stagni tamen ultima vivocaespite cinguntur semperque virentibus herbis.Nympha colit, sed nec venatibus apta, nec arcusflectere quae soleat nec quae contendere cursu,solaque naiadum celeri non nota Dianae.Saepe suas illi fama est dixisse sorores:“Salmaci, vel iaculum vel pictas sume pharetras,et tua cum duris venatibus otia misce.”Nec iaculum sumit nec pictas illa pharetras,nec sua cum duris venatibus otia miscet,sed modo fonte suo formosos perluit artus,saepe Cytoriaco deducit pectine crineset, quid se deceat, spectatas consulit undas;nunc perlucenti circumdata corpus amictumollibus aut foliis aut mollibus incubat herbis;saepe legit flores. Et tunc quoque forte legebat,cum puerum vidit visumque optavit habere.Nec tamen ante adiit, etsi properabat adire,quam se conposuit, quam circumspexit amictus,et finxit vultum et meruit formosa videri.Tum sic orsa loqui: “Puer o dignissime credi