transit et obscurus mortalia pectora terres.Nec, tibi quod lunae terris propioris imagoobstiterit, palles: facit hunc amor iste colorem.Diligis hanc unam; nec te Clymeneque Rhodosquenec tenet Aeaeae genetrix pulcherrima Circes,quaeque tuos Clytie quamvis despecta petebatconcubitus ipsoque illo grave vulnus habebattempore: Leucothoe multarum oblivia fecit,gentis odoriferae quam formosissima partuedidit Eurynome. Sed postquam filia crevit,quam mater cunctas, tam matrem filia vicit.Rexit Achaemenias urbes pater Orchamus, isqueseptimus a prisco numeratur origine Belo.Axe sub Hesperio sunt pascua Solis equorum.Ambrosiam pro gramine habent: ea fessa diurnismembra ministeriis nutrit reparatque labori.Dumque ibi quadrupedes caelestia pabula carpunt,noxque vicem peragit, thalamos deus intrat amatos,versus in Eurynomes faciem genetricis, et interbis sex Leucothoen famulas ad lumina cernitlevia versato ducentem stamina fuso.Ergo ubi ceu mater carae dedit oscula natae,“res” ait “arcana est. Famulae, discedite neveeripite arbitrium matri secreta loquendi.”Paruerant: thalamoque deus sine teste relicto“ille ego sum” dixit, “qui longum metior annum,omnia qui video, per quem videt omnia tellus,mundi oculus. Mihi, crede, places.” Pavet illa, metuqueet colus et fusus digitis cecidere remissis.Ipse timor decuit. Nec longius ille moratusin veram rediit speciem solitumque nitorem:at virgo, quamvis inopino territa visu,victa nitore dei posita vim passa querella est.Invidit Clytie (neque enim moderatus in illaSolis amor fuerat), stimulataque paelicis iravulgat adulterium diffamatumque parentiindicat. Ille ferox inmansuetusque precantemtendentemque manus ad lumina Solis et “illevim tulit invitae” dicentem defodit altacrudus humo, tumulumque super gravis addit harenae.