semper habe fetus, gemini monimenta cruoris.”Dixit, et aptato pectus mucrone sub imumincubuit ferro, quod adhuc a caede tepebat.Vota tamen tetigere deos, tetigere parentes:nam color in pomo est, ubi permaturuit, ater,quodque rogis superest, una requiescit in urna.”Desierat, mediumque fuit breve tempus, et orsa estdicere Leuconoe: vocem tenuere sorores.“Hunc quoque, siderea qui temperat omnia luce,cepit amor Solem: Solis referemus amores.Primus adulterium Veneris cum Marte putaturhic vidisse deus: videt hic deus omnia primus.Indoluit facto, Iunonigenaeque maritofurta tori furtique locum monstravit. At illiet mens et quod opus fabrilis dextra tenebatexcidit. Extemplo graciles ex aere catenasretiaque et laqueos, quae lumina fallere possent,elimat (non illud opus tenuissima vincantstamina, non summo quae pendet aranea tigno),utque leves tactus momentaque parva sequanturefficit et lecto circumdata collocat arte.Ut venere torum coniunx et adulter in unum,arte viri vinclisque nova ratione paratisin mediis ambo deprensi amplexibus haerent.Lemnius extemplo valvas patefecit eburnasadmisitque deos: illi iacuere ligatiturpiter; atque aliquis de dis non tristibus optatsic fieri turpis: superi risere, diuquehaec fuit in toto notissima fabula caelo.Exigit indicii memorem Cythereia poenam,inque vices illum, tectos qui laesit amores,laedit amore pari. Quid nunc, Hyperione nate,forma colorque tibi radiataque lumina prosunt?Nempe tuis omnes qui terras ignibus uris,ureris igne novo; quique omnia cernere debes,Leucothoen spectas, et virgine figis in una,quos mundo debes oculos. Modo surgis Eootemperius caelo, modo serius incidis undis,spectandique mora brumales porrigis horas,deficis interdum, vitiumque in lumina mentis