Ut iacuit resupinus humo: cruor emicat alte,non aliter quam cum vitiato fistula plumboscinditur et tenui stridente foramine longaseiaculatur aquas atque ictibus aera rumpit.Arborei fetus adspergine caedis in atramvertuntur faciem, madefactaque sanguine radixpurpureo tingit pendentia mora colore.Ecce metu nondum posito, ne fallat amantem,illa redit iuvenemque oculis animoque requirit,quantaque vitarit narrare pericula gestit.Utque locum et visa cognoscit in arbore formam,sic facit incertam pomi color: haeret, an haec sit.Dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentummembra solum, retroque pedem tulit, oraque buxopallidiora gerens exhorruit aequoris instar,quod tremit, exigua cum summum stringitur aura.Sed postquam remorata suos cognovit amores,percutit indignos claro plangore lacertos,et laniata comas amplexaque corpus amatumvulnera supplevit lacrimis fletumque cruorimiscuit et gelidis in vultibus oscula figens“Pyrame” clamavit “quis te mihi casus ademit?Pyrame, responde: tua te carissima Thisbenominat: exaudi vultusque attolle iacentes!”Ad nomen Thisbes oculos iam morte gravatosPyramus erexit, visaque recondidit illa.Quae postquam vestemque suam cognovit et ensevidit ebur vacuum, “tua te manus” inquit “amorqueperdidit, infelix. Est et mihi fortis in unumhoc manus, est et amor: dabit hic in vulnera vires.Persequar exstinctum letique miserrima dicarcausa comesque tui; quique a me morte revelliheu sola poteras, poteris nec morte revelli.Hoc tamen amborum verbis estote rogati,o multum miseri meus illiusque parentes,ut quos certus amor, quos hora novissima iunxit,conponi tumulo non invideatis eodem.At tu quae ramis arbor miserabile corpusnunc tegis unius, mox es tectura duorum,signa tene caedis pullosque et luctibus aptos