At non Alcithoe Minyeias orgia censetaccipienda dei, sed adhuc temeraria Bacchumprogeniem negat esse Iovis, sociasque sororesinpietatis habet. Festum celebrare sacerdosinmunesque operum famulas dominasque suorumpectora pelle tegi, crinales solvere vittas,serta coma, manibus frondentes sumere thyrsosiusserat, et saevam laesi fore numinis iramvaticinatus erat. Parent matresque nurusquetelasque calathosque infectaque pensa reponunt,turaque dant Bacchumque vocant Bromiumque Lyaeumqueignigenamque satumque iterum solumque bimatrem:additur his Nyseus indetonsusque Thyoneus,et cum Lenaeo genialis consitor uvae,Nycteliusque Eleleusque parens et Iacchus et Euhan,et quae praeterea per Graias plurima gentesnomina, Liber, habes. Tibi enim inconsumpta iuventa est,tu puer aeternus, tu formosissimus altoconspiceris caelo, tibi, cum sine cornibus adstas,virgineum caput est. Oriens tibi victus, adusquedecolor extremo qua tingitur India Gange:Penthea tu, venerande, bipenniferumque Lycurgumsacrilegos mactas, Tyrrhenaque mittis in aequorcorpora, tu biiugum pictis insignia freniscolla premis lyncum; bacchae satyrique sequuntur,quique senex ferula titubantes ebrius artussustinet et pando non fortiter haeret asello.Quacumque ingrederis, clamor iuvenalis et unafemineae voces inpulsaque tympana palmisconcavaque aera sonant longoque foramine buxus.“Placatus mitisque” rogant Ismenides “adsis,”iussaque sacra colunt. Solae Minyeides intusintempestiva turbantes festa Minervaaut ducunt lanas, aut stamina pollice versant,aut haerent telae famulasque laboribus urgent.E quibus una levi deducens pollice filum“dum cessant aliae commentaque sacra frequentant,nos quoque, quas Pallas, melior dea, detinet” inquit,“utile opus manuum vario sermone levemus:perque vices aliquid, quod tempora longa videri