E quibus Aethalion “te scilicet omnis in unonostra salus posita est” ait, et subit ipse meumqueexplet opus, Naxoque petit diversa relicta.Tum deus inludens, tamquam modo denique fraudemsenserit, e puppi pontum prospectat aduncaet flenti similis “non haec mihi litora, nautae,promisistis” ait, “non haec mihi terra rogata est.Quo merui poenam facto? quae gloria vestra est,si puerum iuvenes, si multi fallitis unum?”Iamdudum flebam: lacrimas manus impia nostrasridet et impellit properantibus aequora remis.Per tibi nunc ipsum (nec enim praesentior illoest deus) adiuro, tam me tibi vera referre,quam veri maiora fide: stetit aequore puppishaud aliter quam si siccum navale teneret.Illi admirantes remorum in verbere perstantvelaque deducunt geminaque ope currere temptant.Impediunt hederae remos nexuque recurvoserpunt et gravidis distinguunt vela corymbis.Ipse racemiferis frontem circumdatus uvispampineis agitat velatam frondibus hastam.Quem circa tigres simulacraque inania lyncumpictarumque iacent fera corpora pantherarum.Exsiluere viri, sive hoc insania fecit,sive timor, primusque Medon nigrescere coepitcorpore et expresso spinae curvamine flecti.Incipit huic Lycabas: “In quae miracula” dixit“verteris?” et lati rictus et panda loquentinaris erat, squamamque cutis durata trahebat.At Libys obstantes dum vult obvertere remos,in spatium resilire manus breve vidit et illasiam non esse manus, iam pinnas posse vocari.Alter, ad intortos cupiens dare bracchia funes,bracchia non habuit, truncoque repandus in undascorpore desiluit: falcata novissima cauda est,qualia dimidiae sinuantur cornua lunae.Undique dant saltus multaque adspergine rorantemerguntque iterum redeuntque sub aequora rursusinque chori ludunt speciem lascivaque iactantcorpora et acceptum patulis mare naribus efflant.