virginea puerum ducit per litora forma.Ille mero somnoque gravis titubare videturvixque sequi. Specto cultum faciemque gradumque:nil ibi quod credi posset mortale videbam.Et sensi et dixi sociis: “Quod numen in istocorpore sit, dubito; sed corpore numen in isto est.Quisquis es, o faveas nostrisque laboribus adsis.His quoque des veniam.” — “Pro nobis mitte precari”Dictys ait, quo non alius conscendere summasocior antemnas prensoque rudente relabi.Hoc Libys, hoc flavus, prorae tutela, Melanthus,hoc probat Alcimedon, et qui requiemque modumquevoce dabat remis, animorum hortator Epopeus,hoc omnes alii: praedae tam caeca cupido est.“Non tamen hanc sacro violari pondere pinumperpetiar” dixi: “pars hic mihi maxima iuris”;inque aditu obsisto. Furit audacissimus omnide numero Lycabas, qui Tusca pulsus ab urbeexsilium dira poenam pro caede luebat.Is mihi, dum resto, iuvenali guttura pugnorupit et excussum misisset in aequora, si nonhaesissem, quamvis amens, in fune retentus.Impia turba probat factum. Tum denique Bacchus(Bacchus enim fuerat), veluti clamore solutussit sopor aque mero redeant in pectora sensus,“quid facitis? quis clamor?” ait “qua, dicite, nautae,huc ope perveni? quo me deferre paratis?”“Pone metum”, Proreus “et quos contingere portusede velis” dixit: “terra sistere petita.” —“Naxon” ait Liber “cursus advertite vestros.Illa mihi domus est, vobis erit hospita tellus.”Per mare fallaces perque omnia numina iurantsic fore, meque iubent pictae dare vela carinae.Dextera Naxos erat. Dextra mihi lintea danti“quid facis, o demens? quis te furor—?” inquit Opheltes.Pro se quisque timet: “laevam pete” maxima nutupars mihi significat, pars quid velit aure susurrat.Obstipui “capiat” que “aliquis moderamina” diximeque ministerio scelerisque artisque removi.Increpor a cunctis, totumque inmurmurat agmen.