et crescit rabies, remoraminaque ipsa nocebant.Sic ego torrentem, qua nil obstabat eunti,lenius et modico strepitu decurrere vidi:at quacumque trabes obstructaque saxa tenebant,spumeus et fervens et ab obice saevior ibat.Ecce cruentati redeunt et, Bacchus ubi esset,quaerenti domino Bacchum vidisse negarunt;“hunc” dixere “tamen comitem famulumque sacrorumcepimus”; et tradunt manibus post terga ligatissacra dei quondam Tyrrhena gente secutum.Adspicit hunc Pentheus oculis, quos ira tremendosfecerat, et quamquam poenae vix tempora differt,“o periture tuaque aliis documenta daturemorte” ait, “ede tuum nomen nomenque parentumet patriam, morisque novi cur sacra frequentes.”Ille metu vacuus “nomen mihi” dixit “Acoetes,patria Maeonia est, humili de plebe parentes.Non mihi quae duri colerent pater arva iuvenci,lanigerosve greges, non ulla armenta reliquit;pauper et ipse fuit, linoque solebat et hamisdecipere et calamo salientes ducere pisces.Ars illi sua census erat. Cum traderet artem,“accipe quas habeo, studii successor et heres,”dixit “opes.” Moriensque mihi nil ille reliquitpraeter aquas: unum hoc possum appellare paternum.Mox ego, ne scopulis haererem semper in isdem,addidici regimen dextra moderante carinaeflectere et Oleniae sidus pluviale capellaeTaygetenque hyadasque oculis arctonque notaviventorumque domos et portus puppibus aptos.Forte petens Delum Chiae telluris ad orasapplicor et dextris adducor litora remis,doque leves saltus udaeque inmittor harenae.Nox ubi consumpta est (aurora rubescere primacoeperat), exsurgo, laticesque inferre recentesadmoneo monstroque viam, quae ducat ad undas.Ipse, quid aura mihi tumulo promittat ab altoprospicio comitesque voco repetoque carinam.“Adsumus en!” inquit sociorum primus Opheltes,utque putat, praedam deserto nactus in agro,