non tulit ulterius, sed ut intabescere flavaeigne levi cerae matutinaeque pruinaesole tepente solent, sic attenuatus amoreliquitur et tecto paulatim carpitur igni.Et neque iam color est mixto candore rubori,nec vigor et vires et quae modo visa placebant,nec corpus remanet, quondam quod amaverat Echo.Quae tamen ut vidit, quamvis irata memorque,indoluit, quotiensque puer miserabilis “eheu”dixerat, haec resonis iterabat vocibus “eheu”;cumque suos manibus percusserat ille lacertos,haec quoque reddebat sonitum plangoris eundem.Ultima vox solitam fuit haec spectantis in undam,“heu frustra dilecte puer!” totidemque remisitverba locus, dictoque vale “vale!” inquit et Echo.Ille caput viridi fessum submisit in herba;lumina mors clausit domini mirantia formam.Tunc quoque se, postquam est inferna sede receptus,in Stygia spectabat aqua. Planxere sororesnaides et sectos fratri posuere capillos,planxerunt dryades: plangentibus adsonat Echo.Iamque rogum quassasque faces feretrumque parabant:nusquam corpus erat; croceum pro corpore floreminveniunt, foliis medium cingentibus albis.Cognita res meritam vati per Achaidas urbesattulerat famam, nomenque erat auguris ingens.Spernit Echionides tamen hunc ex omnibus unus,contemptor superum, Pentheus, praesagaque ridetverba senis tenebrasque et cladem lucis ademptaeobicit. Ille movens albentia tempora canis“quam felix esses, si tu quoque luminis huiusorbus” ait “fieres, ne Bacchica sacra videres!Namque dies aderit, quam non procul auguror esse,qua novus huc veniat, proles Semeleia, Liber;quem nisi templorum fueris dignatus honore,mille lacer spargere locis et sanguine silvasfoedabis matremque tuam matrisque sorores.Evenient; neque enim dignabere numen honore,meque sub his tenebris nimium vidisse quereris.”Talia dicentem proturbat Echione natus.