Ille volubilibus squamosos nexibus orbestorquet et inmensos saltu sinuatur in arcus,ac media plus parte leves erectus in aurasdespicit omne nemus, tantoque est corpore, quantosi totum spectes, geminas qui separat arctos.Nec mora, Phoenicas, sive illi tela parabant,sive fugam, sive ipse timor prohibebat utrumque,occupat: hos morsu, longis complexibus illos,hos necat adfiatu funesti tabe veneni.Fecerat exiguas iam sol altissimus umbras:quae mora sit sociis, miratur Agenore natus,vestigatque viros. Tegimen derepta leonipellis erat, telum splendenti lancea ferroet iaculum, teloque animus praestantior omni.Ut nemus intravit letataque corpora viditvictoremque supra spatiosi corporis hostemtristia sanguinea lambentem vulnera lingua,“aut ultor vestrae, fidissima corpora, mortis,aut comes” inquit “ero.” Dixit, dextraque molaremsustulit et magnum magno conamine misit.Illius impulsu cum turribus ardua celsismoenia mota forent: serpens sine vulnere mansitloricaeque modo squamis defensus et atraeduritia pellis validos cute reppulit ictus.At non duritia iaculum quoque vicit eadem:quod medio lentae spinae curvamine fixumconstitit et totum descendit in ilia ferrum.Ille dolore ferox caput in sua terga retorsitvulneraque adspexit fixumque hastile momorditidque, ubi vi multa partem labefecit in omnem,vix tergo eripuit; ferrum tamen ossibus haesit.Tum vero, postquam solitas accessit ad irascausa recens, plenis tumuerunt guttura venis,spumaque pestiferos circumfluit albida rictus,terraque rasa sonat squamis, quique halitus exitore niger Stygio, vitiatas inficit auras.Ipse modo inmensum spiris facientibus orbemcingitur, interdum longa trabe rectior adstatimpete nunc vasto ceu concitus imbribus amnisfertur et obstantes proturbat pectore silvas.