“sic amet ipse licet sic non potiatur amato!”dixerat. Adsensit precibus Rhamnusia iustis.Fons erat inlimis, nitidis argenteus undis,quem neque pastores neque pastae monte capellaecontigerant aliudve pecus, quem nulla volucrisnec fera turbarat nec lapsus ab arbore ramus.Gramen erat circa, quod proximus umor alebat,silvaque sole locum passura tepescere nullo.Hic puer, et studio venandi lassus et aestu,procubuit faciemque loci fontemque secutus.Dumque bibit, visae correptus imagine formaeadstupet ipse sibi, vultuque inmotus eodemhaeret, ut e Pario formatum marmore signum.Spectat humi positus geminum, sua lumina, siduset dignos Baccho, dignos et Apolline crinesimpubesque genas et eburnea colla decusqueoris et in niveo mixtum candore ruborem,cunctaque miratur, quibus est mirabilis ipse.Se cupit imprudens et qui probat, ipse probatur,dumque petit, petitur, pariterque accendit et ardet.Inrita fallaci quotiens dedit oscula fonti!In mediis quotiens visum captantia collumbracchia mersit aquis, nec se deprendit in illis!Quid videat, nescit: sed quod videt, uritur illo,atque oculos idem, qui decipit, incitat error.Credule, quid frusta simulacra fugacia captas?quod petis, est nusquam; quod amas, avertere, perdes.Ista repercussae, quam cernis, imaginis umbra est:nil habet ista sui; tecum venitque manetque,tecum discedet, si tu discedere possis.Non illum Cereris, non illum cura quietisabstrahere inde potest, sed opaca fusus in herbaspectat inexpleto mendacem lumine formam,perque oculos perit ipse suos; paulumque levatusad circumstantes tendens sua bracchia silvas“ecquis, io silvae, crudelius” inquit “amavit?Scitis enim, et multis latebra opportuna fuistis.Ecquem, cum vestrae tot agantur saecula vitae,qui sic tabuerit, longo meministis in aevo?Et placet et video; sed quod videoque placetque,