cum Iove saepe suo nymphas in monte iacentes,illa deam longo prudens sermone tenebat,dum fugerent nymphae. Postquam Saturnia sensit“huius” ait “linguae, qua sum delusa, potestasparva tibi dabitur vocisque brevissimus usus”:reque minas firmat. Tamen haec in fine loquendiingeminat voces auditaque verba reportat.Ergo ubi Narcissum per devia rura vagantemvidit et incaluit, sequitur vestigia furtim,quoque magis sequitur, flamma propiore calescit,non aliter, quam cum summis circumlita taedisadmotas rapiunt vivacia sulphura flammas.O quotiens voluit blandis accedere dictiset molles adhibere preces: natura repugnatnec sinit incipiat. Sed, quod sinit, illa parata estexspectare sonos, ad quos sua verba remittat.Forte puer comitum seductus ab agmine fido,dixerat “ecquis adest?” et “adest!” responderat Echo.Hic stupet, utque aciem partes dimittit in omnes,voce “veni!” magna clamat: vocat illa vocantem.Respicit et rursus nullo veniente “quid” inquit“me fugis?” et totidem, quot dixit, verba recepit.Perstat et, alternae deceptus imagine vocis,“huc coeamus!” ait: nullique libentius umquamresponsura sono “coeamus” rettulit Echo,et verbis favet ipsa suis egressaque silvaibat, ut iniceret sperato bracchia collo.Ille fugit fugiensque “manus complexibus aufer:ante” ait “emoriar, quam sit tibi copia nostri.”Rettulit illa nihil nisi “sit tibi copia nostri.”Spreta latet silvis pudibundaque frondibus oraprotegit et solis ex illo vivit in antris.Sed tamen haeret amor crescitque dolore repulsae.Extenuant vigiles corpus miserabile curae,adducitque cutem macies et in aera sucuscorporis omnis abit. Vox tantum atque ossa supersunt:vox manet; ossa ferunt lapidis traxisse figuram.Sic hanc, sic alias undis aut montibus ortasluserat hic nymphas, sic coetus ante viriles.Inde manus aliquis despectus ad aethera tollens