quaerere Tiresiae: venus huic erat utraque nota.Nam duo magnorum viridi coeuntia silvacorpora serpentum baculi violaverat ictu;deque viro factus (mirabile) femina septemegerat autumnos. Octavo rursus eosdemvidit, et “est vestrae si tanta potentia plagae”dixit “ut auctoris sortem in contraria mutet,nunc quoque vos feriam.” Percussis anguibus isdemforma prior rediit genetivaque venit imago.Arbiter hic igitur sumptus de lite iocosadicta Iovis firmat. Gravius Saturnia iustonec pro materia fertur doluisse, suiqueiudicis aeterna damnavit lumina nocte.At pater omnipotens (neque enim licet inrita cuiquamfacta dei fecisse deo) pro lumine ademptoscire futura dedit, poenamque levavit honore.Ille per Aonias fama celeberrimus urbesinreprehensa dabat populo responsa petenti.Prima fide vocisque ratae temptamina sumpsitcaerula Liriope. Quam quondam flumine curvoimplicuit clausaeque suis Cephisus in undisvim tulit. Enixa est utero pulcherrima plenoinfantem, nymphis iam tunc qui posset amari,Narcissumque vocat. De quo consultus, an essettempora maturae visurus longa senectae,fatidicus vates “si se non noverit” inquit.Vana diu visa est vox auguris: exitus illamresque probat letique genus novitasque furoris.Namque ter ad quinos unum Cephisius annumaddiderat poteratque puer iuvenisque videri:multi illum iuvenes, multae cupiere puellae.Sed fuit in tenera tam dura superbia forma:nulli illum iuvenes, nullae tetigere puellae.Adspicit hunc trepidos agitantem in retia cervosvocalis nymphe, quae nec reticere loquenti,nec prior ipsa loqui didicit, resonabilis Echo.Corpus adhuc Echo, non vox erat; et tamen usumgarrula non alium, quam nunc habet, oris habebat,reddere de multis ut verba novissima posset.Fecerat hoc Iuno, quia, cum deprendere posset