Nec tamen esse Iovem satis est: det pignus amoris,si modo verus is est, quantusque et qualis ab altaIunone excipitur, tantus talisque, rogato,det tibi complexus suaque ante insignia sumat.”Talibus ignaram Iuno Cadmeida dictisformarat. Rogat illa Iovem sine nomine munus.Cui deus “elige” ait: “nullam patiere repulsam.Quoque magis credas, Stygii quoque conscia suntonumina torrentis: timor et deus ille deorum est“.Laeta malo nimiumque potens perituraque amantisobsequio Semele “qualem Saturnia” dixit“te solet amplecti, Veneris cum foedus initis,da mihi te talem.” Voluit deus ora loquentisopprimere: exierat iam vox properata sub auras.Ingemuit; neque enim non haec optasse, neque illenon iurasse potest. Ergo maestissimus altumaethera conscendit vultuque sequentia traxitnubila, quis nimbos inmixtaque fulgura ventisaddidit et tonitrus et inevitabile fulmen.Qua tamen usque potest, vires sibi demere temptat;nec, quo centimanum deiecerat igne Typhoea,nunc armatur eo: nimium feritatis in illo est.Est aliud levius fulmen, cui dextra Cyclopumsaevitiae flammaeque minus, minus addidit irae;tela secunda vocant superi. Capit illa, domumqueintrat Agenoream. Corpus mortale tumultusnon tulit aetherios donisque iugalibus arsit.Imperfectus adhuc infans genetricis ab alvoeripitur, patrioque tener (si credere dignum est)insuitur femori maternaque tempora complet.Furtim illum primis Ino matertera cuuiseducat: inde datum nymphae Nyseides antrisocculuere suis lactisque alimenta dedere.Dumque ea per terras fatali lege gerunturtutaque bis geniti sunt incunabula Bacchi,forte Iovem memorant, diffusum nectare, curasseposuisse graves vacuumque agitasse remissoscum Iunone iocos et “maior vestra profecto est,quam quae contingit maribus” dixisse “voluptas.”Illa negat. Placuit quae sit sententia docti