Fons sonat a dextra, tenui perlucidus unda,margine gramineo patulos succinctus hiatus.Hic dea silvarum venatu fessa solebatvirgineos artus liquido perfundere rore.Quo postquam subiit, nympharum tradidit uniarmigerae iaculum pharetramque arcusque retentos;altera depositae subiecit bracchia pallae,vincla duae pedibus demunt; nam doctior illisIsmenis Crocale sparsos per colla capillosconligit in nodum, quamvis erat ipsa solutis.Excipiunt laticem Nepheleque Hyaleque Rhanisqueet Psecas et Phiale funduntque capacibus urnis.Dumque ibi perluitur solita Titania lympha,ecce nepos Cadmi dilata parte laborumper nemus ignotum non certis passibus erranspervenit in lucum: sic illum fata ferebant.Qui simul intravit rorantia fontibus antra,sicut erant, viso nudae sua pectora nymphaepercussere viro, subitisque ululatibus omneimplevere nemus circumfusaeque Dianamcorporibus texere suis; tamen altior illisipsa dea est colloque tenus supereminet omnes.Qui color infectis adversi solis ab ictunubibus esse solet aut purpureae aurorae,is fuit in vultu visae sine veste Dianae.Quae quamquam comitum turba est stipata suarum,in latus obliquum tamen adstitit oraque retroflexit, et ut vellet promptas habuisse sagittas,quas habuit sic hausit aquas vultumque virilemperfudit, spargensque comas ultricibus undisaddidit haec cladis praenuntia verba futurae:“Nunc tibi me posito visam velamine narres,si poteris narrare, licet.” Nec plura minatadat sparso capiti vivacis cornua cervi,dat spatium collo summasque cacuminat aures,cum pedibusque manus, cum longis bracchia mutatcruribus et velat maculoso vellere corpus.Additus et pavor est. Fugit Autonoeius heroset se tam celerem cursu miratur in ipso.Ut vero vultus et cornua vidit in unda,