vivit et exspirat modo quas acceperat auras;exemploque pari furit omnis turba, suoqueMarte cadunt subiti per mutua vulnera fratres.Iamque brevis vitae spatium sortita iuventussanguineam tepido plangebat pectore matrem,quinque superstitibus, quorum fuit unus Echion.Is sua iecit humo monitu Tritonidis armafraternaeque fidem pacis petiitque deditque.Hos operis comites habuit Sidonius hospes,cum posuit iussam Phoebeis sortibus urbem.Iam stabant Thebae: poteras iam, Cadme, videriexsilio felix. Soceri tibi Marsque Venusquecontigerant: huc adde genus de coniuge tanta,tot natos natasque et pignera cara nepotes,hos quoque iam iuvenes. Sed scilicet ultima semperexspectanda dies homini est, dicique beatusante obitum nemo supremaque funera debet.Prima nepos inter tot res tibi, Cadme, secundascausa fuit luctus, alienaque cornua frontiaddita, vosque canes satiatae sanguine erili.At bene si quaeras, fortunae crimen in illo,non scelus invenies: quod enim scelus error habebat?Mons erat infectus variarum caede ferarum;iamque dies medius rerum contraxerat umbraset sol ex aequo meta distabat utraque,cum iuvenis placido per devia lustra vagantesparticipes operum compellat Hyantius ore:“Lina madent, comites, ferrumque cruore ferarum,fortunamque dies habuit satis. Altera lucemcum croceis invecta rotis Aurora reducet,propositum repetemus opus; nunc Phoebus utraquedistat idem terra finditque vaporibus arva.Sistite opus praesens nodosaque tollite lina.”Iussa viri faciunt intermittuntque laborem.Vallis erat piceis et acuta densa cupressu,nomine Gargaphie, succinctae sacra Dianae.Cuius in extremo est antrum nemorale recessu,arte laboratum nulla: simulaverat artemingenio natura suo; nam pumice vivoet levibus tofis nativum duxerat arcum.