Iamque deus posita fallacis imagine taurise confessus erat Dictaeaque rura tenebat,cum pater ignarus Cadmo perquirere raptamimperat et poenam, si non invenerit, additexilium, facto pius et sceleratus eodem.Orbe pererrato (quis enim deprendere possitfurta Iovis?) profugus patriamque iramque parentisvitat Agenorides Phoebique oracula supplexconsulit et, quae sit tellus habitanda, requirit.“Bos tibi” Phoebus ait “solis occurret in arvis,nullum passa iugum curvique inmunis aratri.Hac duce carpe vias et qua requieverit herbamoenia fac condas, Boeotiaque ma vocato.”Vix bene Castalio Cadmus descenderat antro,incustoditam lente videt ire iuvencamnullum servitii signum cervice gerentem.Subsequitur pressoque legit vestigia gressu,auctoremque viae Phoebum taciturnus adorat.Iam vada Cephisi Panopesque evaserat arva:bos stetit et tollens speciosam cornibus altisad caelum frontem mugitibus impulit auras,atque ita, respiciens comites sua terga sequentes,procubuit teneraque latus submisit in herba.Cadmus agit grates peregrinaeque oscula terraefigit et ignotos montes agrosque salutat.Sacra Iovi facturus erat. Iubet ire ministroset petere e vivis libandas fontibus undas.Silva vetus stabat, nulla violata securi,et specus in medio, virgis ac vimine densus,efficiens humilem lapidum compagibus arcum,uberibus fecundus aquis, ubi conditus antroMartius anguis erat, cristis praesignis et auro;igne micant oculi, corpus tumet omne venenis,tres vibrant linguae, triplici stant ordine dentes.Quem postquam Tyria lucum de gente profectiinfausto tetigere gradu, demissaque in undasurna dedit sonitum, longo caput extulit antrocaeruleus serpens horrendaque sibila misit.Effluxere urnae manibus sanguisque reliquitcorpus, et attonitos subitus tremor occupat artus.