Haemoniosque arcus violentique ora leonissaevaque circuitu curvantem bracchia longoscorpion atque aliter curvantem bracchia cancrum.Nec tibi quadrupedes animosos ignibus illis,quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant,in promptu regere est: vix me patiuntur, ubi acresincaluere animi, cervixque repugnat habenis.At tu, funesti ne sim tibi muneris auctor,nate, cave, dum resque sinit, tua corrige vota.Scilicet ut nostro genitum te sanguine credas,pignera certa petis? do pignera certa timendoet patrio pater esse metu probor. Adspice vultusecce meos; utinamque oculos in pectora possesinserere et patrias intus deprendere curas!Denique quidquid habet dives, circumspice, mundus,eque tot ac tantis caeli terraeque marisqueposce bonis aliquid: nullam patiere repulsam.Deprecor hoc unum, quod vero nomine poena,non honor est: poenam, Phaethon, pro munere poscis.Quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis?ne dubita, dabitur (Stygias iuravimus undas)quodcumque optaris: sed tu sapientius opta.”Finierat monitus: dictis tamen ille repugnatpropositumque premit flagratque cupidine currus.Ergo qua licuit genitor cunctatus ad altosdeducit iuvenem, Vulcania munera, currus.Aureus axis erat, temo aureus, aurea summaecurvatura rotae, radiorum argenteus ordo;per iuga chrysolithi positaeque ex ordine gemmaeclara repercusso reddebant lumina Phoebo.Dumque ea magnanimus Phaethon miratur opusqueperspicit, ecce vigil nitido patefecit ab ortupurpureas Aurora fores et plena rosarumatria. Diffugiunt stellae, quarum agmina cogitLucifer et caeli statione novissimus exit.Quem petere ut terras mundumque rubescere viditcornuaque extremae velut evanescere lunae,iungere equos Titan velocibus imperat Horis.Iussa deae celeres peragunt, ignemque vomentes,ambrosiae suco saturos, praesepibus altis